Apud
antiquos Graecos liberorum civium concilium Agora
appellabatur, unde
postea locus ipse, in media urbe
positus, quo conveniebatur,
eodem nomine dictus est.
Hoc loco
libere uti omnibus licebat, sed qui
aliquid culpae aut sceleris suscepissent area sacra interdicti
erant.
Huius duas
descriptiones fuisse constat, unam
antiquam,viis et porticibus praeditam,
alteram ionicam, quadratam,
porticibus undique circumdatam,
inter se coniunctis ad iter permittendum.
Ionici porticus autem,
qui nunc quasi signa et nota loci nobis videntur,
opportune erecti erant ad capita contra solem et imbrem protegenda
eorum qui civilibus contionibus aut rebus
divinis interessent.
In Agora mos
erat omnia publica ac privata agere, de
communibus rebus consumere, causas et
sententias dicere, sacra facere et omnia
quae ad rem publicam administrandam, ad
mores et ad doctrinam pertinent statuere,
pompas sollemnes ducere.
Panathenaica,
enim, a Leocorio usque ad
Acropolim movebant
Ibidem,propter
vulgi frequentiam,mercatura exercetur,fama et rumores vagantur,
multa de multis iudicantur, hic,
ut videtur, carcer quoque,
praecipue ad supplicia adhibitus,
aedificatus est.
Praeter
publica opera maximae aedes deorum ibi sunt:
Leocorion, Apollinis templum,
Aeaci sacrum saeptum, Iovis
Liberatoris Porticus, Iovis ara,
clarorum hominum, simulacra et
alia templa summa veneratione praedita.
Ad meridiem
duodecim deorum ara, Pisistrati iussu erecta,
alio loco Misericordiae Ara,
undique circa Pritanium et magistratuum domus,
Tholus, quingentorum
virorum concilium, Cybelae templum,
ad tablinum adhibitum.
In Agora ab
antiquo aedi et rhapsodi,memoria usi, propria et
Homerica carmina pronuntiabant,
hic philosophi, sapientiae magistri Xenophanis iudicio,
populum docebant.
Hic Socrates,
clarus in philosophia et nobilis, disserendi rationem
profecit et cum adversariis contendit ironia illa quam in eo
dicunt fuisse.
In Agora
igitur occidentales cultus atque humanitatem ortos esse recte
putatur, quia ibi maxima ingenia studium
sapientiae didicerunt et docuerunt, ut in Platonico Protagora
scriptum legimus: ”cupidus discendi sum,
sed nihil admodum scientiae rura aut arbores offerre
possunt, homines,
contra, in media urbe,
me multa docent. ”His rebus
breviter commemoratis, facile intellegi
posse puto qua de causa nostrum sodalicium Agora cognominatum
sit eo consilio ut operam daret ad civium progressionem et
cultum.
Praeterea
nostra magnopere interest pristinos mores et monumenta historiae
Calabriae exquirere ac servare, artes et litteras colere,
ludos scaenicos edere et quae ad animi et mentis
delectationem pertinent agere. Apud nos
benigne hospitio excipiuntur qui idem sentiant vel cum nobis
communicare aut aliquid novi proponere velint.